II. 3. Persaepe sacra haud sacrificata devorat. lxxxvii

Ἄθυτα δ᾿ ἱερὰ πολλάκις κατεσθίει, id est

Persaepe sacra haud immolata devorat,

senarius est apud Athenaeum lib. IV Simonidis in mulierem quandam male moratam et avidam in conviviis. Concinne dicetur in eos, qui ventris impulsu statim ad devorandas epulas irrumpunt, non expectatis caeremoniis et elegantiolis illis, quibus civile utuntur inituri convivium, puta, ut imprecationibus quibusdam piis consecretur cibus, deinde de accubitus ordine urbana quaedam adhibeatur cunctatio, praeterea ne statim appositis escis ungues injiciamus. Neque intempestiviter dicetur in eos, qui non expectata juris ratione hereditatem invadunt et aliena per vim occupant. Ductum a victimis, quas fas non erat contingere nisi mysteriis peractis. Et Plato vult etiam in conviviis praelibari diis, et mensam rem sacram existimavit antiquitas teste Plutarcho. Unde fit, ut his etiam temporibus nefas putent ἀνίπτοις χερσίν, id est illotis manibus, accedere. Licet hujusmodi caeremonias neglexerit Christus prae iis, quae unice ad rem nostram pertinent.

Index Adagiorum