Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1285

II. 3Tarichus assus est, simul atque viderit ignem.lxxxv

Τάριχος ὀπτὸς εὐθύς, ἂν ἴδῃ τὸ πῦρ

, id est

Tarichus assus mox, ut ignem viderit.

Athenaeus libro tertio proverbii loco citat. [Deipn.] Est autem tarichus piscis salsus, de quo nonnulla in proverbio Si non assunt carnes... Opinor idem est cum illo : Ἀφύα ἐς τὸ πῦρ, quod ante jam exposuimus in proverbio Aphya in ignem. Eodem in loco refert et hunc versum ceu proverbialem :

Οὐκ ἂν πάθοι τάριχος, ὧν περ ἄξιος,

[Deipn.] id est

Tarichus haud laturus est, quis dignus est.