II. 3. Megaricum machinamentum. lx

Μεγαρικὴ μηχανή, id est Ars Megarensis, dicitur, cum dolo et astu res agitur, non sincera fide. Olim enim Megarenses vulgo male audiebant tanquam fraudulenti ac ficti, quod aliud sentire soleant, aliud loqui, ut indicat Aristophanis interpres. Citatur apud Suidam hic senarius :

Ἀλλ᾿ ἔστι γάρ μοι Μεγαρικά τις μαχανά,

id est

Sed enim ars adest mihi quaepiam Megarensium.

Est autem apud Aristophanem in fabula, cui titulus Ἀχαρνῆς. Celebrantur Megarensium vascula fictilia. Vide, num huc spectet proverbium. Deinde constat Euclidem Socraticum fuisse Megarensem, qui suscepit scholam Megaricam. Hic fuit insignis machinarum artifex. Fieri potest, ut hinc natum sit adagium. Ad haec est civitas ejusdem nominis in Thessalia Pontica. Et de Thessalico commento dictum est alias ; Sphinges Megaricas post referemus.

Index Adagiorum