I. 3Thessalorum commentum.x
Θεσσαλῶν σόφισμα, id est Thessalorum commentum, varias ad res accommodari scribit Suidas, tum ad eos qui in acie locum deserunt, tum ad illos qui cultu delicatiore utuntur, tum ad hos qui dolis quempiam circumveniunt. [Lex., 291] Natum autem arbitrantur ex hujusmodi quapiam historia : Arato Thessalo cuidam oraculo responsum est, caveret ne clanculum vinceretur ab iis, qui majore splendidioreque voto oraculum adversus ipsum ambirent. Quod ille simul atque audivit, votum nuncupat se centum hominum capita deo sacrificaturum. Deinde posteaquam ea, quorum gratia venerat, ex animi sententia confecisset, votum ac sacrum persolvere sine fine cunctabatur tanquam neque pium satis neque dignum Apolline. Qua quidem ex re natum aiunt, ut postea quotannis hecatomben ei deo polliceri sint soliti, neque reddere tamen quod essent polliciti. Thessalorum fraudulentiam notat et Euripides in Phoenissis :
[Phoen., 1407] id estΚαί πως νοήσας Ἐτεοκλῆς τὸ Θεσσαλὸν
Εἰσήγαγε τὸ σόφισμ᾿ ὁμιλίᾳ χθονός,
Idem alibi :At sentiens hoc Eteocles mox Thessalam
Adhibuit artem gentis ob commercium.
[Schol. Plut., 521] id estΠολλοὶ παρῆσαν, ἀλλ᾿ ἄπιστοι Θετταλοί,
Idem declarat Demosthenes in Olynthiaca prima : Εἶτα τὰ τῶν Θετταλῶν· ταῦτα γὰρ ἄπιστα μὲν ἦν δήπου φύσει καὶ ἀεὶ πᾶσιν ἀνθρώποις, [Olynth., I, 21] id est Accedunt, inquit, ad haec res Thessalorum, quae profecto cunctis quoque mortalibus natura semperque infidae fuerunt. A quibusdam sic refertur hoc adagium : Ἀεὶ γὰρ τὰ τῶν Θεσσαλῶν ἄπιστα, id est Semper enim res Thessalorum infidae. Aristophanis enarrator ab Jasone natum proverbium existimat, quod is Medeae promissam fidem solverit, quod quidem illa illi exprobrat apud Ovidium in Heroidum Epistolis. [Her., XII, 72] Proverbii meminit et is, qui fragmenta nobis Athenaei tradidit. [Deipn., I, 11b]Multus quidem aderat, lubrica tamen fide
Grex Thessalorum.