II. 2. Accissare. xcix

Ἀκκίζειν, id est Accissare, Graeco proverbio dicebantur, qui, cum maxime cuperent accipere quippiam, tamen ficte recusabant ; qui mos hodie quoque multis durat. Scribunt Acco mulierem fuisse quampiam notae stultitiae, quae solita sit ad speculum cum imagine sua perinde atque cum alia muliere confabulari, ut hinc vulgo, quae stultius aut ineptius aliquid agerent, accissare dicerentur et Accus nomine compellarentur. Apparet illud etiam moribus hujus mulieris adfuisse, ut recusaret, quae tamen cupiebat, unde et accismus ficta hujusmodi recusatio dicatur. M. Tullius ad Atticum lib. epistolarum secundo : Hoc opinor : certi sumus perisse omnia ; quid enim ἀκκίζόμεθα tam diu ?, id est quid dissimulamus ? Lucianus in libello De mercede servientibus : Ὁ δὲ ἀκκιζόμενος· ἄπαγε, παρὰ σοῦ δ᾿ ἐγώ; id est At ille accissans : Aufer, inquit, ego ne abs te ? Idem in Amoribus : Πάντα δὴ περιελὼν ἀκκισμόν, id est Omni sublato accismo, id est tergiversatione. Rursus in eodem sermone : Πολὺς δὲ ὁ μετὰ τῶν ἀνδρῶν ἀκκισμός, id est Multus autem viris adest accismus. Item Philemon apud Athenaeum libro XIII :

Οὐκ ἔστ᾿ οὐδὲ εἷς / ἀκκισμὸς οὐδὲ λῆρος,

id est

Nec ullus est accismus aut nugatio.

Plutarchus indicat Acco et Alphito mulieres fuisse, per quas feminae deterrerent pueros a peccando. Usurpat hanc vocem et Plato in Gorgia : Ἀλλ᾿ ἀκκίζῃ, ὦ Καλλίκλεις.

Index Adagiorum