II. 2. Scytha accissans asinum. c

Ἀκκιζόμενος Σκύθης τὸν ὄνον, id est Accissans Scytha asinum. Adversus eos, qui verbis aversantur, quod re cupiunt. Id ad hujusmodi fabulam referunt : Quidam conspecto asini cadavere Scythae cuidam, qui forte aderat, dixit : En, quod cenes. Ille primum aspernatus atque abominatus, postea tamen apparavit coenavitque. Ita ferme Suidas et Zenodotus. Hesychius secus effert : Σκύθης ὄνειον δαῖτα, id est Scytha asininum convivium, ut subaudias reperit, si tamen hic locus apud Hesychium mendo vacat ; nam mutilum esse constat et fortassis ὄνειον dictum est pro utili, sic tamen, ut allusum sit ad asinum.

Index Adagiorum