IV. 2. In armis accissat. lxxxiii

Ἐπὶ τοῖς ὅπλοις ἀκκίζεται, id est In armis accissat. In eum qui sibi placet seseque quasi contemplatur in armis suis. Conveniet in quemvis sibi stulte placentem. Refertur praeter alios Etymologico. De Accone muliere, quae ad speculum inepte sibi blandiebatur, dictum est alibi in proverbio Accisare.

Index Adagiorum