II. 2. In seditione vel Androclides belli ducem agit. xci

Ἐν δὲ διχοστασίῃ κἀνδροκλείδης πολεμαρχεῖ, id est

Saeditione orta dux est etiam Androclides.

Carmen heroicum proverbio celebratum in homines contemptos et humiles, qui, per occasionem aliquam incidentem, dignitatem sortiuntur, quemadmodum in rerum tumultu nonnunquam infimi quidam pro tempore regnant. Detorqueri potest ad malos principes, qui rebus pacatis minus valent in rep. atque ob id aliquoties data opera rerum motus excitant arte tyrannica, quo commodius suo arbitratu populum compilent, aut in theologos quosdam eo nomine indignos, qui dissidium ac tumultus concitant in plebe Christiana, quo nimirum hac occasione celebres reddantur, maluntque publico omnium malo nobilitari quam inglorii vivere. Refertur a Suida, Diogeniano atque item a Plutarcho in vita Niciae et apud eundem in commentario Περὶ φιλαδελφίας. Effertur etiam ad hunc modum :

Ἐν δὲ διχοστασίῃ καὶ πάγκακος ἔμμορε τιμῆς,

id est

Rebus turbatis vel pessimus est in honore.

Citat idem in comparatione Lysandri et Syllae, nisi quod illic Aldina aeditio mendose habet πάγκαλος pro πάγκακος. Rursum effertur hoc pacto :

Ἐν γὰρ ἀμηχανίῃ καὶ καρκίνος ἔμμορε τιμῆς,

id est

Fert rebus desperatis et cancer honorem.

Ad hanc sententiam pertinet et illud, Graecis proverbii vice celebrum :

Καιροῦ τυχὼν γὰρ πτωχὸς ἰσχύει μέγα,

id est

Mendicus etiam plurimum in loco potest.

Index Adagiorum