II. 1. Difficilia, quae pulchra. xii

Δύσκολα τὰ καλά, id est Ardua, quae pulchra. Extat apud Platonem in Hippia majore, in calce dialogi, τὴν γὰρ παροιμίαν, ὅ τι ποτε λέγει, τὸ χαλεπὰ τὰ καλά, δοκῶ μοι εἰδέναι, id est Nam, quod ait proverbium, difficilia esse, quae pulchra sunt, videor mihi intelligere. Et in Cratylo, circa initium, Παλαία παροιμία, ὅτι χαλεπὰ τὰ καλά ἐστιν, id est Vetus proverbium est, difficilia esse, quae sunt egregia. Citatur alicubi a Luciano ; item a Plutarcho in libello De liberis instituendis proverbii nomine. Quidam prodiderunt Pittacum, ubi semet abdicasset imperio, dixisse : Χαλεπὸν ἐσθλὸν ἔμμεναι, id est Difficile bonum esse ; porro Solonem, Pittaci mollitiem atque ignaviam taxantem, dixisse, Καλεπὰ τὰ καλά, id est Difficilia, quae honesta ; utriusque dictum in proverbium abiisse. Usurpavit Plato libro de rep. IV : Ἴσως γάρ, ὦ Σώκρατες, τὸ λεγόμενον ἀληθές, ὅτι χαλεπὰ τὰ καλά, id est Fortassis enim verum est, o Socrates, quod dici solet, difficilia esse, quae pulchra sunt. Usus est eodem libro Politiae II : Πάντες γὰρ ἐξ ἑνὸς στόματος ὑμνοῦσι, ὡς καλὸν ἡ μὲν σωφροσύνη τε καὶ δικαιοσύνη, χαλεπὸν μέντοι καὶ ἐπίπονον, id est Omneis enim uno ore canunt honestam quidem rem esse temperantiam ac justitiam, sed difficilem tamen ac laboriosam. Utitur ejusdem operis libro sexto ac septimo et aliis compluribus locis. Sunt qui hinc arbitrentur natam paroemiam. Periander Corinthius, initio populariter ac moderate gerebat imperium, postea versis moribus tyrannice agere coepit. Id simul atque cognitum esset Pittaco Mytilenaeo, diffusum de sui ipsius animi constantia magistratum deposuisse relictoque imperio in exilium abiisse. Percunctantibus deinde quibusdam, qua gratia fugisset imperium, respondisse, quod admodum esset arduum probum esse, propter mutatum Periandrum. Quibus auditis, Solonem addidisse suum apophthegma,

Χαλεπὰ τὰ καλά.

Huc spectat illud quoque, quod meminit Plutarchus in commentario Περὶ δυσωπίας, Platonem, cum Heliconem quendam Dionysio, datis literis, commendasset, scribens illum virum probum ac modestum, adscripsisse in calce epistolae : Γράφω δέ σοι ταῦτα περὶ ἀνθρώπου, ζῴου φύσει εὐμεταβόλου, id est Haec autem tibi scribo de homine, videlicet animante natura mutabili. Nec absurde quis referat ad celeberrimam illam Hesiodi sententiam :

Τὴν μέν τοι κακότητα καὶ ἰλαδὸν ἔστιν ἑλέσθαι

Ῥηιδίως· ὀλίγη μὲν ὁδός, μάλα δ᾿ ἔγγυθι ναίει.

Τῆς δ᾿ ἀρετῆς ἱδρῶτα θεοὶ προπάροιθεν ἔθηκαν

Ἀθάνατοι· μακρός τε καὶ ὄρθιος οἶμος ἐπ᾿ αὐτήν,

Καὶ τρηχὺς τὸ πρῶτον· ἐπὴν δ᾿ εἰς ἄκρον ἵκηαι,

Ῥηιδίη δἤπειτα πέλει χαλεπή περ ἐοῦσα, id est

Omnino vitium facile est contingere cuivis :

Est via ad id brevis, et vicina in sede moratur.

Contra virtutem sudoribus undique divi

Praesepsere, et longus ad hanc perque ardua callis,

Asper et est primum : sed ubi alta cacumina victor

Contigeris, jam fit facilis, licet ardua dudum.

Neque quicquam est tritius eo, quod dixit Aristoteles lib. Moralium Nicomachiorum secundo : Περὶ τὸ χαλεπώτερον ἀεὶ καὶ τέχνη, καὶ ἀρετή, id est Et ars et virtus circa id versatur, quod est difficilius. Eodem pertinet

Littera Pythagorae discrimine secta bicorni.

Et Evangelicum illud de via arta, quae ducit ad vitam. Item de duplici via apud inferos, quarum altera ducit ad Campos Elysios, altera ad malam rem. Diximus alibi de Litis et Ate, quae fabula declarat, multo difficilius esse bene facere quam male, sarcire concordiam quam rumpere. Eam sententiam Pindarus extulit in Pythiis, hymno quarto :

Ῥᾴδιον μὲν πόλιν σεῖσαι καὶ φαυροτέροις·

Ἀλλ᾿ ἐπὶ χώρας αὖθις ἕσσαι δυσπαλὲς δὴ γίνεται ἐξαπίνας,

Εἰ μὴ θεὸς ἁγεμόνεσσι κυβερνατὴρ γένηται,

id est Facile est civitatem commovere, etiam malis, caeterum, in locum pristinum ilico reponere, difficile sane est, ni deus principibus gubernator contingat. Retulimus alibi, quod in seditione etiam Androclides abjectissimus belli ducem agat. Et nos hac aetate vidimus, per quos quanti tumultus excitati sint. Celebratur elegans Lacedaemonii dictum, apud quem cum quidam laudibus veherent Philippum, quod civitatem opulentissimam evertisset : Atqui, inquit, non posset talem condere. Hujusmodi voces inscribi deberent principum animis, qui cum ne minimam quidem urbeculam extruant, dii sibi videntur, quod urbes et agros perdant.

Index Adagiorum