II. 2. In alieno foro litigare. xc

Proverbium resipit haec quoque figura : In alieno foro litigare, pro eo, quod est in re nova, cuique nondum assueveris, versari. Habent enim diversa fora diversas litium formulas variasque tractandarum causarum rationes, quarum qui rudis sit, is tanquam hospes in peregrina regione multa desideret necesse est. Martialis in praefatione libri duodecimi : Accipe ergo rationem, in qua hoc maximum et primum est, quod civitatis aures, quibus assueveram, quaero et videor mihi in alieno foro litigare.

Index Adagiorum