II. 2. Inter indoctos etiam corydus sonat. xcii

Ἐν ἀμούσοις καὶ κόρυδος φθέγγεται, id est Inter amusos etiam corydus sonat. Quadrabit in quosdam, qui apud idiotas audent sese velut eruditos venditare, inter doctos alioqui prorsus elingues ; id quod citra metaphoram eleganter extulit Euripides in Hippolyto coronato :

Οἱ γὰρ ἐν σοφοῖς

Φαῦλοι, παρ᾿ ὄχλῳ μουσικώτεροι λέγειν,

id est

Apud eruditos qui nihil valent, apud

Plebem imperitam praeminent facundia.

Corydus vilissimum aviculae genus minimeque canorum, strepit tamen utcumque inter aves mutas, apud lusciniam canens ferri nequaquam posset. Huc adscribendum arbitror, quod, ut refert Athenaeus libro sexto, non illepide dixit Philoxenus parasitus, cognomento Pternocopis, in alterum parasitum nomine Corydum. Cum enim incidisset sermo, quod turdi magno emerentur, praesente Corydo, de quo rumor erat obscaeni obsequii : At ego, inquit, memini Corydum obolo fuisse aestimatum. Parasitis autem solent indi nomina contemptus. Quanquam hic Corydus narratur in dictis fuisse lepidus. Corydum avem minime canorum esse testatur et Graecum epigramma, licet ἄδηλον :

Εἰ κύκνῳ δύναται κόρυδος παραπλήσιον ᾄδειν,

Τολμῷεν δ᾿ ἐρίσαι σκῶπες ἀηδονίσιν,

Εἰ κόκκυξ τέττιγος ἐρεῖ λιγυρώτερος εἶναι,

Ἶσα ποιεῖν καὶ ἐγὼ Παλλαδίῳ δύναμαι,

id est

Si corydus cycnum queat aequiparare canendo,

Noctua concertet si, philomela, tibi,

Coccyx si jactet se voce anteire cicadam,

Tunc ego Palladio par potero esse meo.

Index Adagiorum