II. 2. In herba esse. lxxxix

Ubi spem immaturam indicamus ac longius adhuc abesse, ut consequaris, in herba esse dicimus. Sumpta metaphora a segetibus teneris adhuc et herbescentibus, de quibus nihil adhuc certi sibi possit agricola polliceri, propterea quod plurimi casus solent incidere, qui non sinant cultorem optato potiri. Verum ubi jam demessam segetem in horrea convexit, tum demum utcumque tutum est bene sperare. Ovidius in epistola Helenae ad Paridem :

Sed nimium properas et adhuc tua messis in herba est,

Haec mora sit voto forsan amica tuo.

Persius in satira sexta :

Emole, quid metuis ? Occa, et seges altera in herba est.

Cornelius Tacitus in Dialogo de oratoribus in herba dixit, pro eo, quod est momentaneum moxque periturum, quia ante tempus decerptum. Agit illic de plausu, qui datur poetis recitantibus sua carmina : Omnis, inquit, illa laus intra unum aut alterum diem velut in herba vel flore praecepta ad nullam certam et solidam pervenit frugem nec aut amicitiam inde refert, aut clientelam, aut mansurum in animo cujusquam beneficium, sed clamorem vagum et voces inanes et gaudium volucre.

Index Adagiorum