III. 4. Expecta bos aliquando herbam. lxxx

Μένε, βοῦς, ποτε βοτάνην, id est Expecta, bos, olim herbam. Dicendum, ubi quid sero contingit. Laborat enim bos in agricolando, sed aliquando gustatura herbam enatam. Finitimum illi : Et adhuc tua messis in herba est.

Index Adagiorum