II. 2. De alieno ludis corio. lxxxviii

De alieno corio ludere proverbio dicuntur qui securius agunt, sed alieno periculo. Sumpta allegoria vel a coriariis, vel ab apologo quopiam, vel a servis, qui, si quid peccatum sit, tergo dant poenas. Apuleius in Asino aureo, libro septimo : Quod si quo modo caeteri latrones persenserint, non rursus recurres ad asinum et rursum exitium mihi parabis. Re vera ludis de alieno corio. Verba sunt asini puellam accusantis, quod cum prius illius culpa fuisset in discrimen adductus in fuga, nunc denuo committat, ut sit rursum fugiendum, idque suo potissimum periculo. Allusum est autem ad asini corium, quod mortuis detrahitur. Est simile quiddam et apud Plautum : De meo tergo degitur corium, id est res meo fit periculo. Neque dissimile, quod refert Festus : Pro scapulis, id est pro periculo plagarum. Non admodum abludit ab hac forma, quod Seneca jocatur in Declamationibus : Cicero patri de corio Cestii satisfecit. Nam is Cestius erat ex eorum numero, qui contemnebant Ciceronis ingenium. Hic cum forte accumberent in eodem convivio cum Cicerone, M. Tullii filio, qui tum Asiam obtinebat, et submonente quopiam e famulis cognitum esset eum esse Cestium, cujus judicio nihil sciret M. Tullius, ilico sublatus e convivio, jussus est flagris caedi. Circumfertur apud nostratium vulgus non absimile huic proverbium, ex alieno tergore lata secari lora, quo quidem significant ununquemque minus esse parcum in alieno quam in suo. Tertullianus in libello De pallio secus aliquanto usurpavit : Hoc soli chamaeleonti datum, quod vulgo dictum est, de suo corio ludere. Sentit chamaeleontem pro suo arbitrio vertere colorem cutis.

Index Adagiorum