II. 2. Ollas ostentare. xl

Χύτρας ἐπιδείκνυσθαι, id est Ollas ostentare, est rem per se ridiculam ac sordidam perinde ut maximam efferre. Plutarchus in libello De auscultando taxans sophistas, quibus mos erat ἀδόξους, id est infames materias verborum fucis exornare, cum vomitum, febrim, Busiridem atque id genus alia laudant : Καὶ νὴ Δία, inquit, χύτρας ἐπιδεικνύμενοι, id est Ac, per Jovem, ollas ostentantes. Non quod prorsus improbandum sit, si quis vel exercendi vel laxandi ingenii gratia ludat nonnunquam in hujusmodi argumentis, modo jocus sit eruditus et cum voluptate misceat non nihil utilitatis, quandoquidem Ridentem dicere verum quid vetat ? Immo fit, ut citra offensam et gratius irrepat in animos mortalium veritas hujusmodi lenociniis commendata, adeo ut Aulus Gellius non dubitet ridiculas Aesopi fabellas tetricis illis et e coelo delapsis Stoicorum dogmatis anteponere. Lusit et ipse Plutarchus in Gryllo festiviter sane, sed ita tamen, ut philosophum jocari, non scurram, possis agnoscere.

Lusimus et nos ante complures annos Μωρίας ἐγκώμιον, cui non plus septem dierum operam impendimus, idque nullis librorum adminiculis adjuti, nam nostra sarcina nondum advecta tum erat. Hoc quicquid est libelli, video candidis ingeniis et iis, qui bonis literis sunt initiati, magnopere probari ; qui praeter jocandi festivitatem affirmant illic esse non pauca, quae ad corrigendos hominum mores magis conferant, quam Aristotelis ethica aut politica dogmata, qui paganus plus quam paganice hisce de rebus praecepit. Et tamen audio nonnullos offendi, sed paucos, atque hos ejusmodi, ut nihil probent nisi barbarum, insulsum et ab omnibus Musis alienissimum. Ipsi Juvenalem legunt, alioquin acerrimi poetarum hostes, quo principum, sacerdotum, negotiatorum ac praecipue mulierum vitia in contionibus suis insectentur, quae saepius ita depingunt, ut obscaenitatem doceant. Ego, cum argumentum susceptum ab hoc non abhorreret et ubique tantus pateret campus, neque mordeo quempiam nominatim, nisi forte meipsum, et odiosam illam scelerum ac vitiorum Camarinam nusquam movens ridicula quaedam magis quam foeda paucis attingo. Sed taxas, inquiunt, episcopos, taxas theologos, taxas principes. Primum non animadvertunt, quam hoc ipsum faciam moderate minimeque odiose. Deinde non meminerunt illius regulae, quam toties inculcat divus Hieronymus, ubi generalis de vitiis disputatio est, ibi nullius personae esse injuriam neque carbone notari quenquam, quasi malus sit, sed omneis admoneri, ne sint mali. Nisi forte illud contendant, omneis principes esse sapientes, omneis theologos absolutos, omneis episcopos et pontifices esse tales, quales fuerunt Paulus et Martinus, universos monachos ac sacerdotes Antonios esse et Hieronymos. Denique non perpendunt id, quod in dialogis est potissimum, personae decorum, et Erasmum imaginantur loqui, non Moriam. Quasi vero si quis ethnicum cum Christiano loquentem faciat, nefas sit ethnicum quicquam dicere, quod abhorreat a doctrina Christiana. Postremo cum tyranni quoque, cum a morionibus quidvis audiunt, rideant parumque civile putent ullis offendi dicteriis, mirum est istos nescio quos ab ipsa Moria nihil omnino posse audire, quasi, quicquid de vitiis utcumque fuerit dictum, id prorsum ad ipsos pertineat. Sed hac de re jam amplius satis. Ad ollas redire praestat. Ergo proverbium affine fuerit illi, quod alibi dictum est : Χύτραν ποικίλλεις, id est Ollam variegas.

Index Adagiorum