Adagiorum Chiliades

I. 1Movere Camarinam.lxiv

Κινεῖν τὴν Καμαρίνην, id est : Movere Camarinam, est sibi ipsi malum accersere. Lucianus De apophrade : Ὁρᾷς ὡς ἄμεινον ἦν σοι ἀκίνητον τὴν Καμάριναν ἐᾶν, [Pseud., 32] id est Vides quanto satius tibi fuerit Camarinam immotam sinere. Unde natum sit adagium, Servius grammaticus explicat Vergilianum illum locum enarrans in tertio Aeneidos : Et fatis nunquam concessa moveri / apparet Camarina procul. [In Aen., III, 701] Camarina, inquit, palus est juxta oppidum ejusdem nominis ; quae cum olim siccata pestilentiam creasset, consuluerunt oraculum an penitus eam desiccare praestaret. Vetuit deus Camarinam moveri. At illi exsiccarunt, non obtemperantes oraculo, et cessavit quidem pestilentia, sed per eam ingressis hostibus poenas dederunt neglecti oraculi. Eadem ferme commemorat et Suidas illud insuper addens quibusdam Camarinam esse fruticem, cujus ramos si quis commoveat quatiatque, taetrum quendam odorem aedere. [Lex., 130] Verum mihi superior sententia magis videtur ad veri similitudinem accedere. Meminit hujus adagii Stephanus quoque versu heroico effertque ad hunc modum :

Μὴ κινεῖν Καμάριναν, ἀκίνητος γὰρ ἀμείνων,

[Ethn., Meineke p. 351 « Καμάρινα »] id est

Ne moveas Camarinam, etenim non tangere praestat.

Ait autem Camarinam oppidum et ejusdem nominis paludem esse in Sicilia. Meminit et Silius lib. XIV Maronem imitatus :

Et cui non licitum fatis Camarina moveri.

[Pun., XIV, 198]