II. 2. Lingua, quo vadis ?. xxxix

Γλῶσσα, ποῖ πορεύῃ ; Πόλιν ὀρθώσουσα καὶ πάλιν ἀναστρέψουσα, id est Lingua, quo vadis ? Erectura civitatem, eandem denuo subversura. Refertur a Suida, Zenodoto, Diogeniano. Docet linguam plurimum utilitatis adferre mortalibus, et eandem rursum plurimam adferre perniciem, tametsi membrum corporis sit perquam exiguum. Proinde divus Jacobus apostolus eam clavo navis adsimilem facit, quae, cum pars sit minima, tamen totam navem aut servat aut evertit. Bias, referente Plutarcho in libello De audiendo, rursum in alio De loquacitate, Amasidi Aegyptiorum tyranno jubenti, ut sibi, quod esset in victimae, quam ad illum miserat, carnibus et optimum et pessimum mitteret, linguam resectam misit, innuens hujus usum esse praecipuum, sive prodesse cupias sive nocere. Nec inscite dictum est a Solomone capite decimo octavo : Mors et vita in manibus linguae.

Index Adagiorum