I. 2. Longae regum manus. iii

Quod ab Ovidio scriptum est :

An nescis longas regibus esse manus ?

etiam vulgo in ore est : A regibus cavendum, quod eis praelonga sint brachia Nimirum, quod per suos, quibus brachiorum vice utuntur, possint etiam procul dissitos affligere. Potest et ad tempus referri, quod reges etiam si diutius dissimulent, soleant tamen aliquando poenam sumere de iis, quibus infensi fuerint vel Homero teste, apud quem Iliados A Calchas ad hunc loquitur modum :

Κρείσσων γὰρ βασιλεύς, ὅτε χώσεται ἀνδρὶ χέρηϊ.

Εἴ περ γάρ τε χόλον γε καὶ αὐτῆμαρ καταπέψῃ,

Ἀλλά γε καὶ μετόπισθεν ἔχει κότον, ὄφρα τελέσσῃ,

id est

Rex deus est, quoties succensuit inferiori.

Quanquam etenim in praesens ferventem concoquit iram,

Post odit tamen, usque odium dum expleverit ultus.

Index Adagiorum