III. 4. Fuge procul a viro majore. lx

Ἄλευ᾿ ἀπὸ μείζονος ἀνδρός,

id est

Qui te fortior est, hunc tu vitare memento.

Cave a commercio potentium, habe commercium cum aequalibus. Etenim optimatum familiaritas aut servum facit et turpem aut, si nescias adulari, periculis objicit. Cum paribus ut multo suavior ita tutior etiam vita est. Pindarus in Nemeis, εἴδει δεκάτῳ : Χαλεπὰ δ᾿ ἔρις ἀνθρώποις ὁμιλεῖν κρεσσόνων, id est Grave certamen congredi cum hominibus potentioribus. Congruit cum eo, quod alibi dictum est : Procul a Jove et fulmine et illo Longae regum manus. Herodotus in Urania : Καὶ γὰρ δύναμις ὑπὲρ ἀνθρώπον ἡ βασιλῆός ἐστι καὶ χεὶρ ὑπερμήκης, id est Etenim potentia regis supra hominem est et manus praelonga. Hoc magis conveniebat illi proverbio, sed, cum locus occurreret in Herodoto, typographus priores chartas absolverat.

Index Adagiorum