I. 2Multae regum aures atque oculi.ii
Ὦτα καὶ ὀφθαλμοὶ βασιλέων πολλοί, id est Aures atque oculi regum multiquod per exploratores observent, quid quisque dicat faciatve. Idem refertur a Luciano in libello, cui titulus De mercede servientibus, [Merc., 29] ac rursus Adversus ineruditum. [Ind., 23] Ejusdem meminit et Aristoteles in tertio Politicorum. [Pol., III, 1287b] Hoc genus homines Graeci vocant ὠτακουστάς, quos primus Darius minor adhibuit sibi diffisus. Dionysius Syracusanus addidit προσαγωγίδας id est exploratores, auctore Plutarcho. [Cur., 522f] Allegoria inde ducta est, quod regibus quamplures ubique sunt exploratores atque ob id oculi regum dicuntur, complures auscultatores, quibus velut auribus utuntur. Neque desunt manus et pedes quamplurimi, fortassis ne ventres quidem. Vide cujusmodi portentum sit tyrannus et quam formidandum, tot oculis iisque emissitiis, tot auribus iisque tam asininis ac longis, tot manibus, tot pedibus, tot ventribus, ne reliqua parum honesta commemorem, instructum. Aristophanes in Acharnensibus Pseudartabam regis oculum appellat, quod per eum cognosceret quid ageretur. [Andr., 91] Aliter autem Andromache apud Euripidem filium vitae oculum vocat :
[Ach., 406] id estΕἷς παῖς ὅδ᾿ ἦν μοι λοιπὸς ὀφθαλμὸς βίου,
propterea quod unicum esset in vita oblectamentum. Nam oculo nihil carius. Unde, quos adamamus, oculos vocamus.Erat relictus gnatus hic mihi unicus
Vitae oculus,