Adagiorum Chiliades

I. 2Clavum clavo pellere.iv

Ἥλῳ τὸν ἧλον ἐκκρούειν, id est Clavum clavo pellere. Καὶ πάτταλον παττάλῳ ἐξέκρουσας id est Paxillum paxillo pepulistiid est malum alio malo depulisti. Lucianus in Philopseude : Καὶ ἥλῳ, φασίν, ἐκκρούεις τὸν ἧλον, [Philops., 9] id est Et clavo, quod aiunt, extundis clavum. Idem in Apologia : Δέδοικα μὴ πρὸς τῇ ἐπιφερομένῃ κατηγορίᾳ κολακείας αἰτίαν προσλαβὼν κᾆτα ἑυρίσκωμαι ἥλῳ, φασίν, ἐκκρούων τὸν ἧλον, τῷ μείζονι τὸν σμικρότερον, [Apol., 9] id est Vereor ne, si ad intentatum crimen etiam adulationis accusationem adjunxero, clavum, quod aiunt, clavi pellere videar, majore minorem. Aristoteles libro Politicorum quinto, capite penultimo scribit tyrannis amicos esse viros improbos et adulatores. Nam hos demum illis utiles esse, quippe malos ad mala : Καὶ χρήσιμοι οἱ πονηροὶ εἰς τὰ πονηρά· ἥλῳ γὰρ ὁ ἧλος, ὥσπερ ἡ παροιμία, [Pol., V, 1314a] id est Clavus enim clavosubaudi truditur, ut habet proverbium. Synesius ad Olympium : Λυποῦσι τὴν ἐκκλησίαν ἀλλότριοι πονηροί· διάβηθι κατ᾿ αὐτῶν. Οἱ πάτταλοι γὰρ παττάλους ἐκκρούονται, [Epist., 45, 186a] id est Ecclesiam vexant externi improbi ; illos invade. Nam paxilli paxillos excutiunt. Divus Hieronymus ad Rusticum monachum Philosophi seculiinquit, [Epist., 125, 14, 1] solent amorem veterem amore novo quasi clavum clavo pellere Marcus Tullius Tusculanarum quaestionum libro quarto : Loci denique mutatione tanquam aegroti non convalescentes saepe curandus est ; etiam novo quodam amore veterem amorem tanquam clavum clavo ejiciendum putant. [Tusc., IV, 35, 75] Julius Pollux in nono libro scribit adagium esse natum a lusu quodam, qui κυνδαλισμός vocetur, quo paxillum argillosae terrae infixum altero impacto paxillo excutiebant, citatque senarium hunc proverbialem :

Ἥλῳ τὸν ἧλον, παττάλῳ τὸν πάτταλον,

[Onom., IX, 120] id est

Clavum clavo, perticamque pertica.

Locus igitur adagio, non modo cum vitium vitio, malum malo, dolum dolo, vim vi, audaciam audacia, maledicentiam maledicentia retundimus, verumetiam quoties rem utcumque molestam diversa molestia profligamus ; ut cum libidinum incitamenta laboribus obruimus, curam amoris aliis majoribus curis domamus. Eusebius in Hieroclem : Δαίμονας γὰρ ἀπελαύνει ἄλλον ἄλλῳ, ᾗ φασί, δαίμονι, [Hier., 34] id est Daemones enim abigit alium alio, quemadmodum aiunt, daemonemirum ni alludens ad hoc proverbium. Nec abhorret his ille Publius mimus :

Nunquam periclum sine periclo vincitur.

[Mim., 2]