Epistola 4

Liminaria Des. Erasmus Roterodamus philologis omnibus S.D.

Haec praefatio conuenit superiori aeditioni, in qua fere dimidiata Chilias accesserat. In hac accesserunt nonnula, sed longe pauciora. Si juxta vetus proverbium omni in re modus est optimus, par erat et in colligendis proverbiis adhibere modum ; est enim optimarum quoque rerum si minus satietas, certe modus quidam. Multis itaque de causis statueram ab hoc studii genere posthac feriari, vel quod argumenti natura sit infinita, ut nihil egerit qui hoc agat, ne quid omnino praetermittat (praesertim vetustis auctoribus qui hactenus delituerunt in lucem emergentibus), vel quod tantum operae sit huic impensum negotio, ut citius metuendum existimarem, ne lector copiam pertaesus clamaret Ohe jam satis est quam aliquam desideraret accessionem, vel quod haec aetas ac mens jam profecto non eadem ab hujusmodi literis abhorrens magis ad ea raperetur, quibus vel immori nec indecorum sit nec inutile, vel quod perpenderem hoc genus flosculos ac gemmas, quibus eruditi scripta sua consueverunt insignire, plusculum habere gratiae, si quis eos sibi ex auctoribus non omnino vulgo prostitutis decerpat quam si ex protritis hujusmodi collectaneis desumat. Quanquam haec causa non deterruit Graecos, quo minus tam multi viri graves juxta ac eruditi paroemiologias conscriberent. Apud me quoque vicit utilitatis ratio, quod hanc operam plurimum conducere videbam cum ad elevandas mendas ex priscis auctoribus tum ad submovendas salebras, ad quas subinde restitabant mediocriter literati. Proinde quod nunc hanc non exiguam coronidem adjecimus magis, ne dolo dicam, datum est typographorum efflagitationi quam animo meo. Facit enim Pyladea quaedam amicitia, quae mihi quondam cum optimo viro Joanne Frobenio, nunc cum patris simillimo Hieronymo Frobenio intercedit, et par utriusque in provehendis optimis studiis industria mirabilis, ut cum interdum illis quaedam negare voluerim ac fortasse debuerim, pernegare quiverim nihil. Utinam autem haec laboris portio tantum utilitatis adferat studiosis, quam mihi parum attulit voluptatis. Porro ut nihil horum fuerit, tamen incivilius parumque candidum videbatur aliis eruditis ad ejusdem argumenti tractationem accinctis nihil facere reliqui ; qui vel ingenii vigore vel industria juvenili vel copiosiore voluminum lectione instructi fructum uberiorem studiis allaturi sunt. Quorum conatibus adeo non est animus obstare, ut vehementer etiam gavisurus sim, si quis nostram obscuret operam. Illud modo lectorem, quod jam pridem admonui, nolim oblivisci, ne quid miretur si in hoc opere quaedam occurrent diversis temporibus scripta. In causa sunt crebrae aeditiones, non sine novis auctariis. Primum enim hujus argumenti gustum dedimus apud Parisiorum Lutetiam per typographum Johannem Philippum, natione Germanum, qui tum officinam habebat in vico divi Marci, ad insigne Trinitatis, anno 1500. Mensem non expressit typographus, sed epistola quam praemisit Faustus Andrelinus, habet ejusdem anni 15 diem Junii. Hanc aeditionem aliquanto post aemulatus est Jodocus Badius, deinde Matthias Schurerius Argentorati, post haec opus ad justi voluminis magnitudinem adauctum Venetiae edidimus apud Aldum Manutium anno 1508. Aldinam aeditionem me inscio aemulatus est Basileae Joannes Frobenius, a quo plus septies excusum est idem opus, at nunquam sine accessionibus. Quoniam autem hoc scripti genus constat industria hinc atque hinc decerpendi, non ita multum laudis tulerit qui primus apud Latinos aggressus sit παροιμιολογεῖν, nisi si quid promereatur judicandi tractandique dexteritas. Si quis proferet aeditionem vestutiorem ea quam ostendi fuisse primam, ei libens hoc laudis tribuero quod illi non illiberalis cogitatio ante alios venerit in mentem. Et sane mirum est, cum apud Graecos tot clarissimi scriptores ex professo tractarint hoc genus, apud Latinos nullum extitisse vel e turba grammaticorum qui simile negotium susciperet ; cum mea sententia Latinorum horti non minus vernent istiusmodi flosculis quam Graecorum. Sed nescio quo pacto Graecorum admiratio propensior effecit, ut Latini sua videantur habuisse neglectui. Alioqui non video quamobrem Virgilius sit Homero et Hesiodo posthabendus, aut Seneca, quisquis is fuit, Euripidi, aut Plautus et Horatius Aristophani — nam M. Tullius, quod ad hanc sane rem attinet longe superat Demosthenem. Quisquis igitur hoc primus apud Latinos aggressus est, rem nec illiberalem nec infrugiferam aggressus est. Jam biennium exierat ex quo Lutetiae operis hujus gustum fueram auspicatus, cum Lovanii agens forte ex Hieronymo Buslidio, qui tum recens ex Italia venerat, nactus sum libellum adagia pollicentem. In eo comperi proverbia fere septuaginta e Latinorum, praesertim Philippi Beroaldi commentariis collecta. Contuli annum ac diem ; annus erat idem, sed aeditio mea tribus mensibus praecesserat ; et res ipsa satis declarabat neutrum alteri tum fuisse notum, sed ambobus eandem cogitationem incidisse in mentem. Itaque si quid refert quis primus hoc argumentum attentarit, uterque nostrum primus fuit, si primus est qui neminem est secutus. De Latinis loquor. Quod si auxit proverbia qui plura edidit, ego nimirum auxi, qui prima statim aeditione dedi plusquam octingenta, quorum bonam partem hauseram ex fragmentis Diogeniani Graecis. At posteaquam emisi tot chiliadas, cuivis proclive fuit suis collectaneis aliquam accessionem adjungere, quam profiteatur ex bonis auctoribus esse decerptam, nec mentiatur tamen. Nos enim chiliadas omneis ex optimis quibusque auctoribus decerpsimus diligenti nomenclatura, sicuti par est, indicantes quid cui feramus acceptum, adeo ut nec Apostolium debita laudis portione fraudaverimus ; tantum afuit ut me plumis alienis venditare voluerim. Haec indigna ducerem quae commemorentur, nisi viderem hoc a quibusdam agi serio, ut primi hoc exemplum induxisse videantur, ab aliis, ne quid ex meis Chiliadibus videantur sumpsisse mutuo, sed rem totam suis auspiciis suoque Marte confecisse. Atqui si decerpunt ex vetustis auctoribus quae produnt, cum in his resideat infinita proverbiorum copia quae nos praetermisimus, cur his praeteritis tam multa congerunt a nobis prodita, tam pauca adferunt nobis intacta ? Cur tam raro citant auctores a nobis non citatos ? Et si quid paululum novent, an credunt ilico bene dissimulatum furtum, si veteribus ollis novas affigant ansas ? Si nostra non legerunt, qua fronte profitentur se nihil habere mecum commune ? Si legerunt ac dissimulandum putant, certe diligentia et dexteritate tractandi perficiendum erat, ne cui suboleret fucus. Ego sane quanquam ita versatus videor in bonis auctoribus, ut non magnopere sit opus ex recentiorum miscellaneis suffurari, tamen nullus est hodie literator tam trivialis quin, si libellum aederet adagia pollicentem, dignaturus sim eum lectione, quod vere dictum sit nullum esse librum tam malum unde non aliquid boni possis decerpere. Nolle legere eos, qui tractant argumentum commune tecum, turpis est arrogantiae : dissimulare cum legeris, turpioris est ambitionis : infitiari beneficium, turpissimae ingratitudinis. Haec illorum causa dixerim potiusquam mea. Nam quod ad meum attinet animum, terque quaterque liberum omnibus esse volo cudere ac recudere proverbia, seu nova velint seu malint vetera. Si id fecerint me infelicius, nihil offecerint meo nomini, sed admota purpura deterior purpuram meam illustrabit potius ; sin felicius, gratulabor communibus studiis et in his mihi quoque. Nec addubito quin hoc seculum plurimos habeat juvenes, qui me valeant in hoc stadio praecurrere ; palma in medio est, arripiat qui potest. Sed de his plura quam statueram. Unum est in quo mihi fortassis opus erit lectoris aequitate ; quoniam toties ex longis intervallis aeditum est hoc opus, non arbitror ubique vitatum, ne repetantur eadem.

Vale, quisquis es, amice Lector.

Index Adagiorum