I. 9. De gustu cognosco. xxxvii

Ἐκ γεύματος γιγνώσκω, id est Ex degustatione judico, hoc est ex minima experientia. Ductum item a negotiatoribus, qui gustato dumtaxat vino aut oleo de reliquo mox pronuntiant. Est enim cujusque arboris foetui suus quidam sapor et indoles et forma quoque peculiaris ; quae quoties mutarentur in diversum, pro ostento habitum fuit, ut eleganter Theophrastus in Historia plantarum lib. II, cap. IV. Unde Plinius Ad eum, inquit, gustum tibi reliqua promitto. Seneca  : Et gustum tibi dare volui. Et degustationem hujusmodi experientiam vocamus. Haud alienum fuerit huc asscribere, quod Irenaeus refert proverbii nomine, ut discas mare salsum esse, nihil opus totum ebibere. Siquidem e paucis guttis deprehendere licet, quale sit universum mare.

Index Adagiorum