Epistula de duobus indicibus

Liminaria Des. Erasmus Roterodamus ad lectorem de duobus indicibus

Indicem litterarium comperi praeter omnem spem, confusum ac mutilum, quod ad haec humilia doctiores aegre sese demittunt. Ea res quoniam mihi quoque incommoda fuit, adeo ut hac de causa, quaedam in alienum locum fuerint infulcienda, devoravimus et hoc taedii, effecimusque ut index et plenior sit, et accurate digestus juxta litterarum ordinem: nec hoc contenti, quae obiter incidunt in tractando proverbio, vel a specie proverbii non abhorrentia, vel alioquin cognitu digna, adjecimus. Et interdum idem adagium variis modis effertur, nonnumquam plura in eumdem numerum congero.Ad hoc quoque conducit haec diligentia. Porro ne quid turbet ordo verborum, diversus interdum in titulis operis, et indice, scito me in indice proverbii sensum ab his verbis auspicari, quae praecipua sunt ac pecularia, Eminent autem potissimum propria hominum, locorum, animantium aut rerum vocabula : proximo loco, quod in contextu minime vulgare est. Exemplum primi est, Obolus Pasetis, Pasetis obolus : secundi, Ne temere Abydum, Abydum ne temere eas : et, Non est cujusvis Corinthum appellere, Corinthum appellere non est cujusvis : tertii, Bibe elleborum, Elleborum bibe, quarti, Saepe etiam est Olitor valde opportuna locutus, et Olitor opportuna locutus. Quaedam in quibus nihil eminebat, bis posuimus. Hunc scopum sequens non poteris falli, quin quod quaeris invenias. Nec tamen tanta est facta verborum mutatio, quin tenuiter etiam eruditus facillime possit agnoscere proverbium : nec id tamen factum est in admodum multis, nec enim fuit opus. Secundus index, qui sententiarum congruentiam sequitur, tumultuaria opera nobis congestus fuit olim Venetiae. Eum ut est reliquimus, nisi quod adjecimus multa quae deerant. Poterant addi plures tituli : nec pauca sunt adagia quae pluribus congruant titulis, veluti, dolium pertusum, dici potest in avarum, in prodigum, et in obliviosum, sed crevisset index in immensum. Indicavimus multa, quod superest, ingeniisve liquimus. Ex hoc indice quo plus capias fructus, catalogus titulorum juxta congruentiam ac pugnantiam sententiarum digestus, erit semel atque iterum non indiligenter perlegendus.

Index Adagiorum