Epistola 3

Liminaria Desiderius Erasmus Roterodamus studiosis S.D.

Vereor, amice lector, ne qui fidem et constantiam in nobis desiderent, eo quod cum proxima aeditione polliciti simus eam fore postremam, nunc tantam adjunxerimus accessionem ut vix alias majorem. Hoc promisso freti quidam excuderunt Opus Adagiorum, sane nec indiligenter nec infeliciter, utinam et cum lucro suo ! Favemus enim ex animo commodis omnium, quicumque sua industria rem adjuvant literariam, modo lucri studium non excludat fidem ac religionem studiis debitam. Etenim qui fugientes impendium nullo adhibito castigatore docto dant nobis veterum libros misere contaminatos, mutilos, laceros ac depravatos, mea sententia graviore supplicio digni sunt quam qui templa profanant compilantque. Hic expectas quo colore me ex hac causa expediam. An respondeam cum Agesilao, Si justum est, promisi ; si injustum est, dixi, negemque justum esse quod studiis est inutile ? Non enim sum tam impudens, ut cum jureconsultis dicam : Ex simplici promisso non nascitur actio. An proverbio me purgem, δευτέρων ἀμεινόνων  ? negans sapientem sibi turpe ducere, si quando pro re nata consilium in melius verterit. Simpliciter agam ; errorem agnosco, perfidiae crimen deprecor.

Cum promitterem illam aeditionem fore postremam, vere locutus sum, licet non dixerim verum  ; hoc enim dicebam quod animo sensi et quod omnino fore putabam. Mox ubi prodisset Galenus aliique complures auctores hactenus non evulgati et spes esset alios subinde prodituros, mutavi sententiam, non in meum commodum, — nihil enim hinc mihi metitur — sed in publicam studiorum utilitatem. Non enim paululum interest utrum adagia decerpas ex ipsis auctorum hortis ubi nata sunt, an ex collectaneis, nuda interdum et depravata, ut aliquoties nec sensum nec usum possis deprehendere. Quod si prodeant auctores, num inscitia sit ex his, quae jejuna sunt locupletare, quae obscura explicare, quae depravata corrigere ? Equidem non arbitror.

Dices, Poterant ista habere suam appendicem. Poterant, sed hoc studiosis commodius, utinam esset et typographis ! sed studiorum communium potior debet esse ratio quam emolumenti privati, si pariter ambobus non potest consuli. Et hanc aeditionem studebamus in alterum annum proferre, simul atque rescivimus opus excudi Lugduni ; sed jam Frobenianae officinae apparatus eo processerat, ut res absque luculento damno differri non posset. Mihi nulla est causa cur aliorum emolumentis invideam ; non enim hic sum figulus. Nihil autem erat animo Joannis Frobenii candidius, utcumque semel atque iterum improbis quorundam instigationibus obsecutus est. In hunc animum successit Hieronymus Frobenius, qui ut parentem vivum magna laborum parte levare solitus est, ita nunc totam officinae molem humeris sustinet ea fide, vigilantia ac religioso studiorum amore, ut non solum non sis Joannem Frobenium desideraturus, verum etiam sentias optimi senis industriam in filio quasi repubuisse. Hic si quis urgeat me celebri dicto, Turpe sapienti dicere, Non putaram , totidem verbis me absolvero, Non sum ex istis heroibus .

Jam si placatos habeo typographos, quos tamen oportet vel ob hoc mitius irasci, quod locupletator ipse jam adornat migrationem, studiosos arbitror mihi nihilo gravius iratos fore quam convivae non inciviles irasci solent convivatori, si quando sic allocutus convivas, Fruamini praesentibus, ne quid posthac expectetis, phasianum aut placentam apponit, praesertim cum nemo vesci cogatur, si nolit. Ac mea quidem sententia convenit eum qui hac mensa accipitur aliquanto quam illic aequiorem esse, propterea quod illa fraus ad luxum facit, haec ad eruditionem : ne quid hic interim ad causae patrocinium vocem peculiarem hujus argumenti rationem, quotidiana lectione semper veluti ali augescereque flagitantis. Hoc si probatissimi scriptores sibi permiserunt in quolibet argumento iis temporibus, quibus codices manu descriptos non nisi magno parare licebat, cur idem mihi non permittam in Adagiis hoc tempore, quo minoris emuntur codices quam fortassis expedit studiis ? Non fuit postremus missus, quem dixeram fore. Fortassis hic erit postremus, quem non audeo postremum dicere ; sic alios fefelli, ut nunc ipse mihi non credam.

Bene vale.

Basileae Id. August. Anno M.D.XXVIII.

Index Adagiorum