I. 10. Phalaridis imperium. lxxxvi

Φαλάριδος ἀρχή, id est Phalaridis principatus. Refertur inter Graecas paroemias. Recte dicetur in eos, qui crudelius exercent imperium aut potestatem sibi delegatam. Ortum adagium a Phalaride Agrigentinorum tyranno, quem sua crudelitas nobilitavit. Inter multa autem crudelitatis exempla celebratur in primis aeneus ille taurus Perilli sive Perilai — nam sic appellat Lucianus — inventum, in quo subjecto igni mortales vivi sic exurebantur, ut pro ejulatu humano mugitum ederent morientes. Eum taurum exusto primum in eodem artifice Delphos misisse legitur, ut Phoebo dicatus in ejus templo reponeretur, monumentum futurum simul et artis exquisitissimae et inventi crudelissimi et poenae merito in auctorem retortae. Verum Delphi munus ut a tyranno missum repudiarunt. Haec ferme leguntur apud Lucianum. Simili figura dictum legimus φαλαρισμόν pro immani crudelitate. Cicero Ad Atticum, libro septimo : Nam istum quidem, cujus φαλαρισμὸν times, omnia teterrime facturum puto. Idem in actione contra Pisonem Quoniam, inquit, Phalarin grammaticum habemus, id est qui perperam scripta etiam capite punit.

Index Adagiorum