I. 10. Manliana imperia. lxxxvii

Ut hoc proximum recte congruit in hos, qui saeviunt in eos, in quos jus nacti sunt, ita Manliana imperia confine illi proverbium probe torquebitur in eos, qui nimis rigida juris observatione humanitatis et aequitatis obliviscuntur. Historia, quae proverbio causam dedit, narratur a Tito Livio primae decadis octavo libro. Extat et apud Valerium Maximum aliosque complures scriptores. Ea ad hunc ferme habet modum : T. Manlius cum consul bellum cum Latinis gereret edictumque esset, ne quis extra ordinem pugnaret, T. Manlius, consulis filius, turmae praefectus, provocatus a Genutio sive ut Valerius a Geminio Metio, Tusculanorum equitum praefecto, oblitus edicti consularis conflixit et provocatorem hasta confodit. Deinde ubi comitante turma ac velut ovante spoliis ornatus ad patrem tenderet, ille mox in conspectu omnium filium, quod extra ordinem pugnasset, ad palum deligari, deinde virgis ex more caedi, postremo securi feriri jussit. Salubri quidem in posterum exemplo, quemadmodum ait Livius, sed in praesentia nimium invidioso consuli. Siquidem ut auctor est Valerius libro Memorabilium nono, capite De ira, cum victor Romam reverteretur, nemo juvenum obviam iit ; in tantum totius juventutis odium venerat. Hinc et cognomen additum vulgo Imperioso. Refert simile severitatis exemplum Valerius Maximus libro secundo, capite De disciplina militari, de Posthumio Tiburto, cujus filius, fortissimus adulescens, quod feliciter quidem, sed injussu patris cum hoste commisisset, a patre securi percussus est. Quanquam Titus Livius primae decadis, libro quarto maluit hoc de Manlio Torquato quam de Posthumio credere atque in variis scriptorum opinionibus hoc potissimum argumento sese uti testatur, quod vulgato proverbio Manliana imperia dicta sint, non Posthumiana, cum tamen Postumius aetate praecesserit Manlium. Quod si prior tam saevi exempli fuisset auctor, occupasset nimirum insignem titulum crudelitatis, praeterea quod Manlio cognomen inditum esset Imperioso, non Posthumio. Meminit et Seneca De beneficiis libro tertio de Manilio sive Manlio quodam, qui relegatus a patre reversus eum a molestia litis intentatae liberavit. Tecte ad proverbium allusit M. Tullius libro De finibus secundo. Vide, ne ista sint Manliana nostra aut majora etiam, si imperes, quod facere non possim. Fortasse pro nostra scriptum erat jussa.

Index Adagiorum