I. 10. Corrumpunt mores bonos colloquia prava. lxxiv

Eodem pertinet ille Menandricus senarius, quem divus Paulus apostolus haudquaquam gravatus est in prima ad Corinthios epistola citare :

Φθείρουσιν ἤθη χρήσθ᾿ ὁμιλίαι κακαί,

id est

Mores bonos convictus inficit improbus.

Tertullianus ad uxorem vertit Graecum carmen, sed libertate Latinae comoediae. Convictum, inquit, atque commercia deo digna sectare memor illius versiculi sanctificati per apostolum

Bonos corrumpunt mores congressus mali.

Consimilem huic sententiam refert Aristoteles nono Moralium libro. Celebratur et hic senarius a Graecis :

Κακοῖς ὁμιλῶν καὐτὸς ἐκβήσῃ κακός,

id est

Malus ipse fies, si malis convixeris.

Quanquam autem alienius ab hoc instituto videtur hujusmodi conquirere, tamen non mihi tempero, quin illud adscribam ex Senecae De ira libro tertio, si non magnopere pertinens ad proverbii declarationem, certe ad vitam instituendam in primis conducibile. Sumuntur, inquit, a conversantibus mores. Et ut quaedam in contactis corpore vitia transiliunt, ita animus mala sua proximis tradit. Ebriosus convictores in amorem vini traxit. Impudicorum coetus fortemque et, si liceat, virum emollit. Avaritia in proximos virus suum transtulit. Eadem e diverso ratio virtutum est, ut omne, quod secum habent, mitigent. Nec tam valetudini profuit utilis regio et salubrius coelum quam animis parum firmis in turba meliorum versari. Quae res quantum possit, intelliges, si videris feras quoque convictu nostro mansuescere nullique immani bestiae vim suam permanere, si hominis contubernium diu passa est. Hucusque Senecae verba reddidimus. Porro cum omnis contubernii conflictatio plurimum habet momenti ad corrigenda depravandaque mortalium ingenia, tum praecipue valet oratio, quae quidem ex arcanis illis animi penetralibus deprompta genuinam quandam et occultam vim atque, ut Graece dicam melius, ἐνέργειαν secum adfert eamque in auditoris animum, in quem illabitur, transfundit praesentaneum venenum, si pestilens fuerit, remedium efficax, si salutaris. Proinde nullum adhuc apophthegma philosophorum memini legere, quod mihi videatur cum illo conferendum, quod Joannes Coletus meus, vir pariter et eruditus et incorruptus, subinde dictitare consuevit : Tales nos esse, qualia sunt quotidiana colloquia, tales evadere, qualia frequenter audimus. Jam vero quod de colloquio dictum est, idem oportet et de studiis accipere. Qui vitam omnem in ethnicis conterunt literis, gentiles evadunt. Qui praeter obscenos auctores nil evolvunt, moribus obscenis reddantur oportet. Etenim lectio colloquium quoddam esse videtur.

Index Adagiorum