I. 10. Cum adsit ursus, vestigia quaeris. xxxiv

Ἄρκτου παρούσης τὰ ἴχνη ζητεῖς, id est Ursi praesentis vestigia quaeris. De iis dicitur, qui timiditate praesens negotium declinant atque ad alias nugas dilabuntur. Translatum a formidolosis venatoribus, qui se dissimulant sensisse ursum et vestigia persequi fingunt, quo absint a periculo. Hoc genus homines Plato De republica libro quinto scripsit similes esse τοῖς κυνιδίοις, ἃ τοὺς λίθους δάκνει τῶν βαλόντων οὐχ ἁπτόμενα, id est catulis, qui lapides mordent, cum eos, qui jecerint, non ausint attingere. Ab hoc non est alienum quod scribit Plutarchus in vita Luculli. Nam illum cum hortaretur Archelaus, ut relicto hoste in Pontum trajiceret, sic enim fore, ut protinus omnium rerum potiretur Οὐκ, ἔφη, δειλότερος εἶναι κυνηγῶν, ὥστε τὰ θηρία παρελθὼν ἐπὶ κενοὺς αὐτῶν φωλεοὺς βαδίζειν, id est Negavit se timidiorem esse venatoribus, ut praeteritis feris ad inania illarum lustra vellet ire.

Index Adagiorum