I. 10. Inexplebile dolium. xxxiii

Ἄπληστος πίθος, id est Inexplebile dolium. Varius est hujus adagionis usus. Quadrat enim primus εἰς τοὺς ἀδδηφάγους, id est in glutones edacesque, congruentius autem in istos bibacitate inexplebili, qui quo plus biberint, hoc plus sitiunt, quemadmodum olim dictum est de Parthis. Sic enim Festus sensisse videtur, qui citat nescio quem, — nam locus mutilus est — qui dolium pertusum dixerit, cum ventrem significaret. Quanquam natura quoque venter inexplebilis est, quod quicquid per os infuderis, id aliis viis excernitur. Quadrabit et in obliviosum, cui si quid eruditionis infundas, protinus effluit, quique prius obliviscatur quam perdidicerit ; cujusmodi Strepsiadem facit Aristophanes in Nebulis.

Ὅστις σκαλαθυρμάτι᾿ ἄττα μικρὰ μανθάνων

Ταῦτ᾿ ἐπιλέλησται πρὶν μαθεῖν,

id est

Hujusmodi minutulas qui argutias

Prius atque didicit, dedidicerit immemor.

Sic propemodum usus est Plautus in Pseudolo :

In pertusum ingerimus dolium, operam ludimus.

Competet etiam in homines praeter modum profusos, quemadmodum indicavit Aristoteles libro Oeconomicorum primo : Καὶ γὰρ τὸ κτῆσθαι δυνατὸν χρὴ εἶναι καὶ φυλάττειν, εἰ δὲ μή, οὐδὲν ὄφελος τοῦ κτᾶσθαι. Τῷ γὰρ ἠθμῷ ἀντλεῖν τοῦτ᾿ ἐστιν καὶ ὁ λεγόμενος πίθος τετρημμένος, id est Siquidem oportet ejusmodi esse, qui norit et parare et parata tueri. Alioqui nihil profuerit parasse, propterea quod hoc sit cribro haurire, quodque proverbio dicunt pertusum dolium. Congruit item in avaros, quorum cupiditatibus nihil est satis, verum quo magis impleantur opibus, hoc magis inanes esse videntur. Quod eleganter illo Solonis carmine testatum est apud Plutarchum in libello Περὶ φιλοπλουτίας :

Πλούτου δ᾿ οὐδὲν τέρμα πεφασμένον ἀνθρώποισι,

id est

Non est fixus opum finis mortalibus ullus.

Zenodotus et Tartarum ipsum recte accipi inexplebile dolium putat, quod tot milibus defunctorum nunquam expleatur. Et sapiens ille Hebraeus hunc inter insatiabilia nominat. Quadrabit et in eos, qui male ab aliis rapiunt, quae male item profundant in alios. Usurpatur et de frustra laborantibus, quemadmodum alio demonstratum est loco , velut apud Catullum :

Dolia virgineis idem ille repleverit urnis.

Adagium natum a notissima fabula puellarum Danaidum, quae ob sponsos necatos has poenas apud inferos dare dicuntur, ut situlis perstillantibus aquam hauriant atque in dolium item pertusum infundant, gravi nimirum sed inutili labore. Cujus fabulae mentionem facit Horatius in Odis :

Et inane lymphae

Dolium fundo pereuntis immo.

Item Tibullus :

Et Danai proles, Veneris quae numina laesit,

In cava Lethaeas dolia portat aquas.

Meminit hujus Lucianus in Timone. Et Aristoteles libro Politicorum sexto. Rursus Lucianus in Hermotino : Ἐπιρρεῖ γὰρ κατὰ τὴν παροιμίαν τὸ πρᾶγμα ἐξαντλούμενον ἐς τὸ ἔμπαλιν ἢ ὁ τῶν Δαναΐδων πίθος, id est Affluit enim, dum exhauritur negotium laborque, et contra fit atque in Danaidum dolio. Usurpavit et Plato cum aliis aliquot locis tum in Gorgia.

Index Adagiorum