I. 10. Boni ad bonorum convivia ultro accedunt. xxxv

Αὐτόματοι δ᾿ ἀγαθοὶ ἀγαθῶν ἐπὶ δαῖτας ἵενται, id est

Sponte bonis mos est convivia adire bonorum.

Hexameter proverbialis tum usurpandus, ubi vir bonus fiducia virtutis et amicitiae, quae generalis inter omneis probos intercedit, ad sui similem accedit non expectatis vulgaribus istis invitatiunculis. Quidam natum putant ab Hercule, qui cum Ceti Trachenii domum invocatus inviseret, hunc versiculum primus dixerit. Fertur et trimeter iambicus in eandem sententiam :

Ἀκλητὶ κωμάζουσιν εἰς φίλους φίλοι,

id est

Conviva amico amicus ultro etiam venit.

Tacite notavit adagium Homerus in secundo Iliados :

Αὐτόματος δέ οἱ ἦλθε βοὴν ἀγαθὸς Μενέλαος,

id est

Illi vocalis Menelaus venerat ultro.

Scholiastes indicat hoc verbo fuisse significatam Menelai fortitudinem in bello. Exilis enim vox formidolosum arguit et βοή apud Graecos interdum bellum declarat quemadmodum et hodie apud Germanos. Zenodotus in collectaneis diversa sententia citat hoc adagium ex Eupolidis comoedia, cui titulus Chrysogenes :

Αὐτόματοι δ᾿ ἀγαθοὶ δειλῶν ἐπὶ δαῖτας ἴασιν

, id est Ultro adeunt hominis timidi convivia fortes.

Idem ferme significat Plato in Symposio : Ἵνα καὶ τὴν παροιμίαν διαφθείρωμεν μεταβαλόντες, ὡς ἄρα καὶ ἀγαθῶν ἐπὶ δαῖτας ἴασιν αὐτόματοι ἀγαθοί, id est Ut et proverbium perdamus hunc ad modum invertentes : Boni ad bonorum convivia ultro veniunt. Sentire videtur Plato Homerum fecisse Menelaum deteriorem ad praestantioris accessisse convivium, quod Agamemnon bello valuerit, Menelaus fuerit imbellis. Citatur hic locus et ab Athenaeo libro quarto. Tametsi non hanc opinor Homeri mentem fuisse, cum virtutis addat elogium

Βοὴν ἀγαθὸς Μενέλαος,

id est

Voce bonus Menelaus,

et cum aliquot locis illum fortissime rem gerentem inducat, alicubi etiam ἀρηιφίλου cognomento honestet. Apud Athenaeum libro primo ex Cratino quidam, qui invocatus ad convivium accesserat, ita loquitur : Ἀγαθὸς ἂν πρὸς ἀγαθοὺς ἄνδρας ἑστιασόμενος ἧκον. Κοινὰ γὰρ τὰ τῶν φίλων, id est Bonus enim ad bonos viros convivaturus veni. Nam res amicorum communes .

Index Adagiorum