I. 1. Neoptolemi vindicta. xc

Νεοπτολέμειος τίσις, id est Neoptolemica vindicta. Superiori simillimum est, ubi quis eadem patitur, cujusmodi patravit in alios. Id Pausanias in Messeniacis refert, et exponit his verbis : Περιῆλθε μέντοι καὶ αὐτοὺς Λακεδαιμονίους ἀνὰ χρόνον ἡ Νεοπτολέμειος καλουμένη τίσις. Νεοπτολέμῳ γὰρ τῷ Ἀχιλλέως ἀποκτείναντι Πρίαμον ἐπὶ ἐσχάρᾳ τοῦ ἑρκίου συνέπεσε καὶ αὐτὸν ἐν Δελφοῖς πρὸς τῷ βωμῷ τοῦ Ἀπόλλωνος ἀποσφαγῆναι καὶ ἀπὸ τούτου τὸ παθεῖν ὁποῖόν τις καὶ ἔδρασε, Νεοπτολέμειον τίσιν ὀνομάζουσιν, id est Sane persuasit Lacedaemonios progressu temporis Neoptolemea, sicut vocant, vindicta. Siquidem Neoptolemo Achillis filio, qui Priamum in ipsis palatii focis occiderat, vicissim evenit, ut et ipse apud Delphos ad Apollinis aram occideretur ; atque hinc ortum ut ubi quis idem patitur, quod in alios fecit, Neoptolemeam vindictam appellent. Euripides in Oreste sub persona Apollinis de Neoptolemo :

Θανεῖν γὰρ αὐτῷ μοῖρα Δελφικῷ ξίφει,

id est

In fato enim illi est Delphico gladio mori.

Index Adagiorum