Adagiorum Chiliades

Adagium 91

I. 1Servire scenae.xci

M. Tullius Servire scenae dixit pro eo, quod est : servire tempori, et rebus praesentibus sese accommodare. Translata ab histrionibus fabularum metaphora, qui non suopte judicio agunt, sed hoc unum spectant, ut quovis modo populi oculis placeant alioqui explodendi exibilandique. Sic enim scribit ad Brutum : Tibi nunc populo et scenae, ut dicitur, serviendum est. [Ad Brut., XVII, 2] Nam in te non solum exercitus tui, sed omnium civium ac poene gentium coniecti sunt oculi. Quadrabit et in eos, qui negotium aliquod susceperunt illustre, unde necesse sit aut cum summa laude aut summa cum infamia discedere propter plurimorum expectationem. Porro tempori serviendum esse viro sapienti monuit et Phocylides.

Καιρῷ λατρεύειν, μήτ᾿ ἀντιπνέειν ἀνέμοισιν,

id est

Temporibus semper cautus servire memento,

Nec reflare velis adversum flaminae venti.

Porro metaphora haec ducta est a navigantibus, quos necesse est semel ingressos mare ventorum atque aestus arbitrio ferri frustra conaturos, si velint adversus ista pugnare.