I. 1Termeria mala.lxxxix
Τερμέρια κακά, id est Termeria mala. Veteri proverbio dicuntur ingentia maxime, quoties mala quae quis in alios impegerit, aliquando in ipsius caput retaliantur. Hujus adagii meminit Plutarchus in vita Thesei, qui cum Herculis exemplo terras obiret, nocentes, quos superasset, eadem poena solitus est afficere, quam illi per saevitiam in alios exercuissent. Nam Hercules Damascum de rupe aeditissima praecipitem dedit, Busiridem parentavit. Antaeum palaestra superatum occidit. Cygnum gladiatorum more confecit. Denique Termerum humana capita confringentem, verberibus itidem contudit. Unde in eos, in quos sua malefacta retorquentur, proverbio dicitur Termerium malum. In hanc ferme sententiam Plutarchus in vita Thesei. [Vit. Thes., 11] Est autem supplicii genus, vel in primis favorabile, cum poena sceleri respondet, quemadmodum de Thurino, fumi venditore, fumo necato legimus et Perillo, quem Phalaris, aeneo impositum tauro suo ipsius invento perdidit. Illud perquam festivum, quod in vita Gallieni imperatoris refertur. Cum quidam vitreas gemmas pro veris imperatrici vendidisset atque ea re deprehensa vindicari flagitaret, ille venditorem rapi iussit, tanquam leonibus obiiciendum ; deinde caponem emittit ac cunctis rem tam ridiculam admirantibus per praeconem denuntiari iussit : Imposturam fecit et passus est, atque ita negotiatorem dimisit. Sed de Termeriis malis Suidas multo aliam adfert interpretationem : nempe locum quendam esse in Caria, cui nomen Termerio, quo tyranni quandoque pro carcere soleant uti. [Lex., 348] Situm autem esse inter Melum et Halicarnassum. Ex hoc cum postea praedarentur latrones neque depelli possent, quod esset locus admodum munitus, abiisse in proverbium. Quanquam Stephanus Termeram urbem in Lycia ponit, quam ait a Termero sortitam vocabulum. [Ethn., Meineke p. 617 « Τερμέρα »] Postremo Termeria mala dicta videri possunt, quasi extrema mala. Nam τέρμα Graece, finem significat, et τερμερίαν ἡμέραν extremum vitae diem vocant. Porro Latini, quod summum videri volunt ac maximum, id extremum appellant ut extrema dementia, extrema insania. Neque secus Graeci ἔσχατον κακόν, extremum malum pro maximo dicunt et ἐσχάτων ἔσχατα, extremorum extrema quasi plus quam maxima.