I. 9. Dare manus. lxxix

Simili figura dixit Horatius dare manus pro eo, quod est se victum agnoscere. Nam qui se victori dedunt, ne interimantur, ultro manus ad vincula offerunt. Horatius in Epodis :

Jamjam efficaci do manus scientiae.

M. Tullius in sermone De amicitia : Ad extremum det manus vincique se patiatur. Id si ad animi res deflectatur, redditur venustius. Est autem hominum genus, qui nunquam agnoscunt se victos in disputando, etiam cum maxime sint dejecti. Quales depingit Galenus libro Περὶ φυσικῶν δυνάμεων secundo : Ἀλλ᾿ ὅταν τις ἀναισχυντῇ περιπλέκων τε καὶ μήπω καταπεπτωκέναι συγχωρῶν ὅμοιός ἐστι τοῖς ἰδιώταις τῶν παλαιστῶν, οἳ καταβληθέντες ὑπὸ τῶν παλαιστρικῶν καὶ κατὰ τῆς γῆς ὕπτιοι κείμενοι τοσοῦτον δέουσι τὸ πτῶμα γνῶρίζειν ὥστε καὶ κρατοῦσι τῶν αὐχένων αὐτοὺς τοὺς καταβάλλοντας οὐκ ἐῶντες ἀπαλλάττεσθαι κᾀν τούτῳ νικᾶν ὑπολαμβάνουσι, id est Verum ubi quis redargutus est, nihilo secius complectitur tamen nec agnoscens se concidisse similis est vulgaribus istis palaestritis, qui dejecti a luctatoribus et humi jacentes supini, tantum abest, ut lapsum agnoscant, ut etiam cervices eorum, a quibus dejecti sunt, teneant non sinentes illos avelli ac vel ita se vicisse arbitrantur.

Index Adagiorum