I. 9. Herbam dare. lxxviii

Herbam dare pro eo, quod est victorem agnoscere ac se victum fateri, passim obvium est apud doctos. Inde sumptum, quod, ut est auctor Festus Pompeius, id erat pastoralis vitae indicium, propterea quod antiquitus cursu aut alio quopiam certamine superati herbam ex eodem statim loco decerptam adversario porrigebant, victoriae agnitae symbolum. Plinius lib. XXII, cap. IV, loquens de corona obsidionali graminea : Dabatur, inquit, viridi e gramine decerpto inde, ubi obsessos servasset aliquis. Namque summum apud antiquos signum victoriae erat herbam porrigere victos, hoc est terra et altrice humo et humatione etiam cedere. Quem morem, inquit, etiam nunc durare apud Germanos scio. Idem lib. VIII, cap. V de elephante : Mirus namque pudor est victusque vocem fugit victoris, terram ac verbenas porrigit. Festivius autem erit adagium, si ad literariam victoriam transferatur.

Index Adagiorum