I. 8. Multis ictibus dejicitur quercus. xciv

Πολλαῖσι πληγαῖς δρῦς στερὰ δαμάζεται, id est

Multis rigida quercus domatur ictibus.

Senarius hic extat in Diogeniani collectaneis de re factu quidem ardua, quae tamen assidua industria pervincatur. Huic non dissimile videtur Hesiodium illud :

Εἰ γάρ κεν τὸ σμικρὸν ἐπὶ καταθεῖο

Καὶ θαμὰ τοῦτ᾿ ἔρδοις, τάχα κεν μέγα καί τι γένοιτο,

id est

Si paulum paulo adjicies faciesque ita crebro,

Mox magnum quiddam tibi conficietur et ingens.

Id, quod non tantum ad lucri naturam pertinet, quod ex minutissimis saepe maximum conflatur, verum etiam ad industriam assiduam, quae si vehemens non sit, tamen si perpetua atque indefatigata fuerit, res difficillimas quoque facile conficit. Quemadmodum unicus ictus nihil adferre momenti videtur ad dejiciendam molem querni roboris, verum ea crebris ictibus facile prosternitur.

Index Adagiorum