I. 8Vel caeco appareat.xciii
Proverbialis hyperbole frequens apud auctores Vel caeco appareat, de re vehementer perspicua. Aristophanes in Pluto :
[Plut.] id estΤῷ τοῦτο κρίνεις ; δῆλον ὁτιὴ καὶ τυφλῷ
Γνῶναι δοκεῖ τοῦτο,
Eusebius adversus Hieroclem : Ἀλλὰ γὰρ καὶ τυφλῷ, φασί, δῆλον, [Hier.] id est Quin etiam vel caeco perspicuum aiunt esse. Plato libro De Republica octavo : Καὶ τυφλῷ γε δῆλον ὡς μεταβαίνει, [Rep.] id est Sane et caeco perspicuum est transmutari. Idem in Sophista : Πῶς γὰρ οὐ φαίνεται καὶ τὸ λεγόμενον δὴ τοῦτο καὶ τυφλῷ; [Soph.] id est Qui fieri potest, ut hoc non appareat, quemadmodum proverbio dicitur, vel caeco ? Sumptum videri potest ex octavo libro Odysseae Homericae :Qui scis ita esse ? Scilicet vel caecus hoc
Videat.
[Od., VIII, *] id estΚαί κ᾿ ἀλαός τοι, ξεῖνε, διακρίνειε τὸ σῆμα,
Quintilianus libro XII : Nam quis ignorat, quin illud longe sit honestissimum et liberalibus disciplinis et illo, quem exigimus, animo dignissimum, non vendere operam nec elevare tanti beneficii auctoritatem, cum pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod precium habent ? Caecis hoc, ut aiunt, satis est. Ne quisquam, qui sufficientia sibi — modica autem haec sunt — possidebit, hunc quaestum sine crimine sordium fecerit. [Inst.] In his verbis Fabii vox quaepiam deesse videtur, ut legas caecis hoc, ut aiunt, satis perspicuum est. Allusit ad hoc adagium Antigonus rex unoculus, cum allato instrumento praegrandibus scripto literis, Ταυτὶ μὲν καὶ τυφλῷ δῆλα id est Haec quidem vel caeco perspicua sunt, inquit. Recensuit Plutarchus τῶν Συμποσιακῶν decade secunda. Apud Titum Livium lib. belli Macedon. II, cum Phaneas Philippum violentius in Aetolos dicentem interfatus dixisset rem in verbis non verti aut bello vincendum aut parendum melioribus, Philippus respondit : Apparet id quidem etiam caeco, jocatus in valetudinem oculorum Phaneae.Hanc etiam caecus metam discerneret, hospes.