Adagiorum Chiliades

I. 8Caudae pilos equinae paulatim vellere.xcv

Caudae pilos equinae paulatim vellit, qui quod viribus atque impetu fieri nequit, id tempore atque assiduitate conficit. Horatius in Epistolis :

Utor permisso caudaeque pilos ut equinae

Paulatim vello, demo unum demo etiam unum,

Dum cadat elusus ratione ruentis acervi

Qui redit ad fastos et virtutem aestimat annis.

[Epist., II, 1, 45] Natum e facto quodam ducis Sertorii, cujus rei meminit Plutarchus in ejus vita. [Vit. Sert., 16, 2] Hic enim cum suis copiis ex barbara turba conflatis, rationibus persuadere non posset in re militari plus habere momenti consilium quam vires temerarias, postea quam illi parum feliciter pugnassent, duos proponit equos, alterum macilentum atque invalidum alterum vegetum, cauda pilosa. Atque invalido illi juvenem adhibet praegrandi corpore et admirandis viribus. Contra vegeto illi pusillum et imbecillum admovet homuncionem. Hic singulos pilos paulatim vellens brevi spacio totam depilavit caudam. Juvenis e diverso caudam omnem simul manibus utrisque comprehensam vi atque impetu conatur revellere. Qui cum frustra sudaret, risui fuit circumstantibus. Sub haec assurgens Sertorius, cujus consilio jussuque haec fuerant acta, Videtis, inquit, commilitones, quanto plus possit ingenium quam vires.