I. 8. Honos alit artes. xcii

Id, quod est apud M. Tullium, Honos alit artes videtur esse sumptum ex Aristophanis Pluto :

Οὔτε γὰρ ὁ μισθὸς οὐδὲν ἔστ᾿ οὔθ᾿ ἡ τέχνη,

id est

Neque praemium ullum est, ars nec ipsa item viget.

Colligit enim non esse consentaneum Athenis ullos esse bonos medicos, cum medicis nulla sint praemia. Diogenianus autem hoc inter adagia commemorat. Huc allusit Martialis cum ait :

Sint Moecenates, non deerunt, Flacce, Marones,

Vergiliumque tibi vel tua rura dabunt.

Et Aristoteles scribit honorem esse praemium virtutis. Ac priscorum leges non solum comminabantur poenam maleficis, sed et praemiis et honoribus invitabant ad recte agendum. Pindarus in Isthmiis, hymno nono tanquam vulgo celebrem sententiam citat :

Ἔστι δέ τις λόγος ἀνθρώπων, τετελεσμένον ἐσλὸν

Μὴ χαμαὶ σιγᾷ καλύψαι,

id est Est autem dictum quoddam inter homines celebre : Bonum peractum non esse in terra occultandum silentio. Huc pertinet Evangelica parabola non esse lucernam occultandam sub modium. In hoc autem praedicanda sunt recte facta virorum illustrium, ut caeteris praeluceant ad capessendam virtutem.

Index Adagiorum