I. 8. Bis dat, qui cito dat. xci

Memini, ni fallor, apud Senecam alicubi legere : Bis dat, qui cito dat. Idem libro De beneficiis secundo : Ingratum est beneficium, quod diu inter manus dantis haesit. Quae sententia monet haud cunctanter, haud gravatim opitulandum amicis, cum opus est, sed ultro non expectatis precibus deferendum officium. Inter epigrammata Graeca fertur et hoc distichon nomine tituloque Luciani :

Ὠκεῖαι χάριτες γλυκερώτεραι· ἢν δὲ βραδύνῃ,

Πᾶσα χάρις κενεή, μηδὲ λέγοιτο χάρις.

Id carmen Latine non potest commode verti, propterea quod lepos et argutia epigrammatis sita sit in hac voce χάρις, quae Graecis aliquando beneficium significat, aliquando gratiam, qua commendatur aliquid, aliquando deam ipsam. Citatur similis apud Ausonium sententia Graeca :

Ἁ χάρις ἁ βραδύπους ἄχαρις χάρις.

Est autem initium carminis heroici ex epigrammate quopiam. Tardum beneficium ingratum est. Eam ille sic vertit :

Gratia quae tarda est, ingrata est. Gratia nanque

Cum fieri properat gratia grata magis.

Rursum aliter vertit idem :

Si bene quid facias, facias cito. Nam cito factum

Gratum erit, ingratum gratia tarda facit.

Unde et Hector apud Euripidem in Rheso contemnit ac damnat auxilium sero delatum amicis :

Μισῶ φίλοισιν ὕστερον βοηδρομεῖν,

id est

Odi equidem amicis serius succurrere.

Extat et mimus non invenustus in hanc eandem sententiam :

Bis est gratum, quod opus est, ultro si offeras.

Item alter huic adsimilis :

Beneficium inopi bis dat, qui dat celeriter.

Index Adagiorum