I. 8. Multa Syrorum olera. lvi

Πολλὰ Σύρων λάχανα, id est Multa Syrorum olera. Dicetur aut in magicae artis peritos et herbis maleficis eam exercentes aut in eos, qui rebus vilibus abundant. Fortassis recte dicetur et in eos, qui in rebus non multae frugis nimium insumunt operae, quippe non in agris exercendis, sed in hortis colendis occupati, quae plus afferant voluptatis quam emolumenti. Proverbium refertur a Plinio libro vigesimo, capite quinto, ubi commemoratis variis remediis herbae staphylini, quam eandem et pastinacam erraticam vocant, haec subnectit : Syria in hortis operosissima, inde quoque proverbium est Graecis Multa Syrorum olera. Simillimam staphylino herbam serit, quam alii gigidion vocant. Hactenus Plinius. Ut autem existimem paroemiam in maleficos quadrare posse, illa me conjectura commovet, quod paulo ante Orpheum citaverat auctorem staphylino amatorium inesse. Neque Syrorum mores vulgo nota caruisse, vel adagium illud testatur, Σύροι πρὸς τοὺς Φοίνικας, id est Syri contra Phoenices. Atque in hoc proverbio miseretur nostri Caelius Rhodiginus, qui tam insigniter torqueamur, neque quicquam tamen ipse sublevat.

Index Adagiorum