I. 8. Melle litus gladius. lvii

Melle litus gladius. In perniciosam adulationem dici solitum. Divus Hieronymus ad Aurelium Augustinum : Nonnulli familiares mei et vasa Christi, quorum Hierosolymis et in santis locis permagna copia est, suggerebant non simplici animo a te factum, sed laudem atque rumusculos et gloriolam populi requirentem, ut de nobis cresceres, ut multi cognoscerent te provocare, me timere, te scribere ut doctum, me tacere ut imperitum et tandem reperisse qui garrulitati meae modum imponeret. Ego autem, ut simpliciter fatear, dignationi tuae primum idcirco respondere nolui, quia tuam liquido epistolam non credebam et, ut vulgi de quibusdam proverbium est, melle litum gladium. Si locus hic mendo vacat, Hieronymus Augustini epistolam melle litum gladium appellat, propterea quod pariter et reprehensionem haberet quasi gladium, quo jugularet, et blandimenta, quibus reprehensionis asperitatem dissimularet. Porro proverbium Augustinus respondens palam explicat videlicet deprecans atque abominans insidiosum blandiloquium. Plinius libro vigesimoprimo tradit Heracleae in Ponto ab eisdem apibus aliquando mella reddi perniciosissimum habentia venenum. Quae qui ederint, abjiciunt se humi, refrigerium quaerentes. Nam sudore diffluunt. Id cur fiat, pabulum in causa est. Ea est herba alba, quam aegolethron appellant. Allusum est autem ad morem barbaricum, qui solent tela venenis tingere, quo vulnus esset immedicabile. Praesentissimum malum erat oleum incendiarium, quod illitum telo, sicubi haesisset in corpore, tenaciter cremabat, incendium aqua injecta irritabatur, solo pulvere insperso consopiri poterat. Auctor Marcellinus libro XXIII.

Index Adagiorum