I. 8. Strychnum bibit. liii

Στρύχνον ἔπινεν, id est Strychnum bibit, in insanos item competit a strychni herbae natura, quae, vel gustata statim insaniam parit. Dioscorides in quarto quatuor strychni genera facit. E quibus postremum μανικόν vocat, id est insanum. Plinius libro vigesimoprimo, capite trigesimoprimo, cum duo strychni genera salutaria demonstrasset Tertio, inquit, folia sunt ocymi minime diligenter demonstranda. Remedia enim non venena tractamus, quippe insaniam facit parvo quoque succo. Quanquam et Graeci auctores in jocum vertere. Drachmae enim pondere lusum pudoris gigni dixerunt species varias imaginesque conspicuas obversari demonstrantes. Duplicatum hunc modum legitimam insaniam facere, quicquid vero adjiciatur ponderi, repraesentari mortem. Hoc est venenum, quod innocentissimi auctores simpliciter Dorycnion appellavere ab eo, quod hoc cuspides in praeliis tingerentur passim nascente. Dioscorides scribit Strychni radicem cum vino potam mensura visa quaedam ac ludibria non injucunda parere, duplicato modo sumptam stuporem triduanum inducere, quadruplicato potam adimere vitam ; remedio esse, si multum ac largiter biberis ac revomueris. Unde mihi magis videtur congruere in φιλαύτους et sibi placentes, et, ut Flaccus inquit, sibi pulchros. Nam Theophrastus tradit, qui strychnum ederint, sibi videri pulcherrimos. Cujusmodi multos homines videmus, qui sibi nulla in re displicere possunt, perinde quasi strychno victitent. Est diversum insaniae genus, quo quidam sibi displicent in omnibus, sed alterum vulgatius est et immedicabilius. Neque vero hoc ego recensuissem in hoc opere, ne videlicet adagia non colligi a me, sed nasci quis calumniaretur, nisi quod Plinius dicens Graecos in jocum vertisse, satis indicaret herbae hujus naturam in proverbium abiisse.

Index Adagiorum