I. 8. Ede nasturtium. liv

Ἔσθιε κάρδαμον, id est Ede nasturtium. In socordem, ignavum, hebetem, stupidum, olim dicebatur, propterea quod huic efficaciam inesse credant erucae contrariam, vim enim vigoremque animi suscitare, venerem coercere, cum illa e diverso venerem acuat, vim mentis hebetet ; unde et nomen apud Graecos habere videtur κάρδαμον, quasi cor domans. Plinius libro decimonono, capite octavo Nasturtium, inquit, nomen accepit a narium tormento et inde vigoris significatio proverbio id vocabulum usurpavit veluti torporem excitantis. Graecis a corde nomen habet. Dioscorides tradit nasturtio vim esse similem erucae et sinapi, quod attinet ad acrimoniam in nares erumpentem. Caeterum quod ait nasturtio stimulari venerem, dissentit a Plinio. Aristophanes ἐν Θεσμοφοριαζούσαις : Ἐχθὲς ἔφαγον κάρδαμα. / Τί καρδαμίζεις; id est Edi heri nasturtia. Quid nasturtiaris ? Idem in Vespis :

Ὀξυθύμων καὶ δικαίων καὶ βλεπόντων κάρδαμα,

id est

Acrium ac justorum et oculis qui exhibent nasturtia.

Index Adagiorum