I. 1. Diis hominibusque plaudentibus. lxxiv

Proverbialis est et illa hyperbole Diis hominibusque plaudentibus, pro eo, quod est : feliciter atque auspicato. Cicero ad Q. fratrem : Vatinium, a quo palam oppugnabatur, arbitratu nostro concidimus diis hominibusque plaudentibus. Idem libro Epistolarum familiarium primo : Neque solum dixi, sed etiam sic facio diis hominibusque approbantibus. Rursus ad Q. fratrem libro III in diversam sententiam vertit proverbium. Nisi noster, inquit, Pompeius diis hominibusque invitis negotium inverterit. Quanquam hoc ipsum per se, deos hominesque, proverbiale nimirum est ob figuram atque apud poetas poene sollemne : Deum atque hominum fidem ! Diis atque hominibus invisus. Neque deos neque homines metuit. Homerus :

Ἀθάνατοί τε θεοὶ θνητοί τ᾿ ἄνθρωποι,

id est

Numina nescia mortis, mortalesque homines.

Rursum :

Πατὴρ ἀνδρῶν τε θεῶν τε,

id est

Pharens hominumque deumque.

Index Adagiorum