I. 1Dextro Hercule aut amico Hercule.lxxiii
Ejusdem est generis, sed obscurius, quod apud Horatium legitur :
[Serm., II, 6, 12] et item apud Persium :Dives amico
Hercule
[Sat., 2, 10] Quod quidem in eos competit, qui in accumulandis opibus sunt bene fortunati. Idque inde natum existimant, quod Hercules moriturus dixerit eos opulentos futuros, qui sibi decimam bonorum suorum partem consecrassent. Proinde locupletes plerosque ita facere solitos. Tametsi Plutarchus in Problematis hujus consuetudinis aliam adfert causam, puta quod ipse quondam Hercules boum, quos Geryoni abstulerat, in Palatino decimam partem immolarit, vel quod Romanos ab Etruscis decimari solitos liberarit. [Quaest. Rom., 267e]O si
Sub rastris crepet argenti mihi seria dextro
Hercule !