I. 1. Bonis avibus, malis avibus. lxxv

Ad hoc genus pertinet et illud : Bonis aut malis avibus, cum rem feliciter aut secus cedere significamus. Ab augurum observatione sumptum. Horatius in Odis :

Mala soluta navis exit alite

Ferens olentem Mevium.

Et rursum :

Mala ducis avi domum,

Quam multo repetet Graecia milite.

Atque iterum alibi :

Scriberis Vario fortis et hostium

Victor, Maeonii carminis alite.

Homerus Iliados Ω :

Μηδέ μοι αὐτὴ ὄρνις ἐνὶ μεγάροισι κακὸς πέλευ,

id est

Neve avis hic infausta mihi perrexeris esse.

Verba sunt Priami ad uxorem dehortantem, ne solus in castra Achillis proficisceretur Hectoris cadaver auro redempturus, ac multa tristia, ita ut assolent mulieres, ominantem. Aversa avi dixit Latinus quispiam tragoediarum scriptor, qui de Agamemnone contra auspicia solvente ita loquitur :

Solvere imperat secundo rumore aversaque avi.

Refertur a M. Tullio libro De divinatione primo. Ad hanc formam referenda sunt et illa : fausto omine, bene ominata, bonis auspiciis, inauspicato, felicibus auguriis atque id genus alia, quae ab augurum arte sumpta in communem sermonem abierunt.

Index Adagiorum