I. 8. Lentiscum mandere. xxxiii

Σχῖνον διατρώγειν id est Lentiscum mandere vel arrodere. Graeco proverbio dicuntur ii, qui nimio comendi corporis studio superfluunt. Nam ex lentisco dentifricium fieri consuevit. Is est pulvisculus quidam candidandis dentibus comparatus. Fiebant et dentiscalpia ex lentisco, hoc est cuspides quaedam purgandis dentibus accommodae. Martialis in Apophoretis :

Lentiscum melius, sed si tibi frondea cuspis

Defuerit, dentes penna levare potest.

Quin et Dioscorides libro primo indicat lentisci succum ex aqua decoctae figere vacillantes dentes, si eo colluantur, tum et cuspides hinc factas, si affricentur, utiles esse dentibus abstergendis. Hujusmodi igitur quibus dentiscalpium semper in ore est, lentiscum arrodere dicuntur et σχινοτρῶγες, id est lentisci arrosores appellantur. Nam dentium cura olim ut delicatis probro dabatur et Apuleio inter reliqua crimina objectum est, quod dentifricium parasset. Recte transferetur adagium et ad reliquum totius corporis cultum.

Index Adagiorum