I. 8. Unico digitulo scalpit caput. xxxiv

Molles atque effeminati uno digito caput scalpere dicuntur, nimirum solliciti, ne comam studiose compositam perturbent. Id primum dictum putant a Calvo poeta in Pompeium, hinc in omneis parum viros translatum. Juvenalis satyra nona : Qui digito scalpunt uno caput, molles et impudicos ex gestu notans. Porro gestum eum antiquitus impudicitiae habitum argumentum testatur in Epistolis Seneca. Rerum, inquiens, omnium, si obseruentur, indicia sunt. Et argumentum morum ex minimis quoque licet capere. Impudicum et incessus ostendit et manus mota et unum interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum. Improbum interdum risus, insanum vultus habitusque demonstrat.

Index Adagiorum